HomeReaderPsalmsPsalms 81 › Latin (Vulgate)

Psalms 81 — Latin (Vulgate)

Read Psalms 81 side by side with translations · All chapters of Psalms

1 Psalmus Asaph. Deus stetit in synagoga deorum ; in medio autem deos dijudicat.

2 Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis ?

3 Judicate egeno et pupillo ; humilem et pauperem justificate.

4 Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate.

5 Nescierunt, neque intellexerunt ; in tenebris ambulant : movebuntur omnia fundamenta terræ.

6 Ego dixi : Dii estis, et filii Excelsi omnes.

7 Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis.

8 Surge, Deus, judica terram, quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus.

← Psalms 80 · Psalms 82 → · Hebrew (Masoretic) · Greek (Septuagint / SBLGNT) · Aramaic (Peshitta) · Coptic (Sahidic)