Psalms 121 — Latin (Vulgate)

Read Psalms 121 side by side with translations · The Final Bible

1 Canticum graduum. Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi : In domum Domini ibimus.

2 Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem.

3 Jerusalem, quæ ædificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum.

4 Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini : testimonium Israël, ad confitendum nomini Domini.

5 Quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David.

6 Rogate quæ ad pacem sunt Jerusalem, et abundantia diligentibus te.

7 Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis.

8 Propter fratres meos et proximos meos, loquebar pacem de te.

9 Propter domum Domini Dei nostri, quæsivi bona tibi.

Psalms 120 · Psalms 122 · Hebrew (Masoretic) · Greek (Septuagint / SBLGNT) · Aramaic (Peshitta) · Coptic (Sahidic)