Read Psalms 124 side by side with translations · The Final Bible
1 Canticum graduum. Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion : non commovebitur in æternum, qui habitat
2 in Jerusalem. Montes in circuitu ejus ; et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in sæculum.
3 Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum : ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas,
4 benefac, Domine, bonis, et rectis corde.
5 Declinantes autem in obligationes, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem. Pax super Israël !
Psalms 123 · Psalms 125 · Hebrew (Masoretic) · Greek (Septuagint / SBLGNT) · Aramaic (Peshitta) · Coptic (Sahidic)